![]() ![]() ![]() Book 5 Prosa 3 Prosa 3 1 Tum ego: En, inquam, difficiliore rursus ambiguitate confundor.Ģ - Quaenam, inquit, ista est? Iam enim quibus perturbere, coniecto.ģ - Nimium, inquam, aduersari ac repugnare uidetur praenoscere uniuersa deum et esse ullum libertatis arbitrium.Ĥ Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse praeuiderit.ĥ Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit.Ħ Nam si aliorsum quam prouisa sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta quod de deo credere nefas iudico.ħ Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere.Ĩ Aiunt enim non ideo quid esse euenturum quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius quoniam quid futurum est id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem.ĩ Neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri quasi uero quae cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae, laboretur ac non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum necessarium esse euentum praescitarum rerum etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre.ġ0 Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere coniectat ueram esse necesse est atque e conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est.ġ1 In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis.ġ2 Sed non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est quoniam quempiam sedere praecessit.ġ3 Ita cum causa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.ġ4 Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet.
0 Comments
Leave a Reply. |
AuthorWrite something about yourself. No need to be fancy, just an overview. ArchivesCategories |